About Report a problem

Menu

iurisfirma

IURISFIRMA
, Practicis Hispanis, inquit Blanca in Commentario Rerum Aragon. pag. 751. est tum in Regum, aliorumve judicum, tum etiam regni, atque omnium non rectos impetus, juris ac legum firma et moderata dominatio, inventa potissimum, ut præceps judicum celeritas Magistratus interdicto interposito retardetur, ne quid perturbatum sit, aut a legibus discrepans, vel præposterum. Ejus autem finis est, ut cum de stando et parendo juri, coram ipso Justitia, firme et graviter asseveretur : illius interdicto interposito, fortunæ rei ab injusta regiorum judicum injuria arceantur. Ab eo autem quod de stando juri caveatur, Jurisfirma dicta est. Vide Firma.

Saved

Recent