lampadarii
Primicerius Lampadariorumdicitur in Novella Valentiniani 34. ex Theodosianis quas edidit Pithœus, Opilioni Magistro officiorum inscripta.
Προνοία Φλάβιου Πομ. δαδούχου τοῦ διασημοτάτου καὶ ἀποχομίτων.
Lampadariosnon fuisse, qui lampadum Palatii curam haberent, ut accenderentur et niterent : quod volunt Brissonius, Pancirolus, et alii. Neque plures quam quatuor lampades habuisse magistratus ex eo colligo, quod inter insignia Præfectorum Prætorio, in Notitia Imperii totidem depingantur : ubi lampades, non lucernæ oleariæ sunt, quod quidam volunt ; sed candelabra cereis suis candelis instructa. Aderat præterea inter ea insignia Imperatoris imago, quæ aut Magistratui præferebatur, ut observare est ex Senatore l. 6. in formula Consularitatis 20. adeo ut lampades iis concessas par sit credere ob ejusmodi imagines, cum deferri
cum faculis et acclamationibus, cum urbes ingrederentur, Imperatores Occidentis exciperentur, quod tradit Lambertus Schafnaburgensis ann. 1077. non ausim affirmare. Verum ut sese res habeat, hinc videtur ortus apud Orientales Augustos qui invaluit, ritus, ut a Lampadario in sacris liturgiis præcederentur
μετά διβαμπούλου καὶ τῆς λαμπάδος,ut auctor est Codinus de Offic. cap. 6. n. 4. 31. 41. cap. 7. n. 24.
κἂν ταῖς ἑορταῖς λαμπαδηφόρος ἄλλος.Sed cur Lampadarii
Mensoribusadjungantur in Notitia Imperii, et in d. l. ult. C. de Divers. offic. (12. 59.) rationem aliam non perspicio, nisi quod ex Mensorum ordine essent, vel quod ut ii, Imperatorem et Magistratus præcederent. Vide Henric. Valesium ad Euseb. de laudib. Constant. cap. 1.
λαμπαδαρίου τοῦ Βασιλικοῦ κλήρου,qui scilicet in Palatinis Ecclesiis lampadem Imperatori forte, aut ipsi Patriarchæ, vel alii Metropolitano, in iis sacra facienti, præferebat. Docet præterea idem Pachymeres lib. 2. cap. 15.
βακτηρίαν καὶ τὸ λαμπαδοῦχον,symbola fuisse Patriarchicæ dignitatis, quæ ab Arsenio Patriarcha repetiit Michael Palæologus, cum eum abdicavit.
Plures sustinentes lampadesin Ceremoniali Episcopor. lib. 1. cap. 12.