About
Menu

lanarii

LANARII
, Lanarum artifices aut negotiatores, Lainiers, in Statutis Leodiensibus. Lanarius pectinarius, in veteri Inscript. qui λανάριος et κτενιστὴς dicitur Scholiastæ Apollonii, qui lanas pectit. Lanarius coactiliarius, in alia Inscript. coactilium artifex. Vide Lanista.
LANARII
,
Lanerii
et
Laynerii
, Falconum species, nostris Laniers. Silvester Giraldus in Topogr. Hibern. dist. 1. cap. 18 : Falcones Hibernia præter generosos non habet : degeneres enim illi desunt, quos vulgari vocabulo Lanerios vocant. Describuntur a Friderico II. l. 2 de arte venandi cap. 28. Adalberto Magno lib. 23. de Animal. et a Jacobo Augusto Thuano lib. 1. de Re accipitraria, qui a Laniena eis nomen arcessit : Hic verna est nobis, ubi fercula inempta parare Nobilium mensis, atque exercere culinam Dicitur ; inde etiam ab Laniena est indita origo Nominis. Alii a pilis lanæ similibus etymon deducunt. Certe Laniarii dicuntur Bromptono ex eodem Giraldo : Desunt etiam degeneres falcones, quos Laniarios vocant. Sweymer Germanis appellari ait Albertus Magnus cap. 9. Ita porro ejusmodi falcones fortean dixerunt nostri, quod ita degeneres et ignavos vocarent, qui ut feminæ Lanarum pensis operam darent. Le Roman de Girard de Vienne MS. : Car teuz est poures qui a corage fers, Et teuz est riches qui a le cœur Laner. Le Roman de Garin MS : On dira l'en que est mauvais et Laniers. Le Caton en Roman MS : Garde que tu sois de cheus, Qui Lanier sunt et perecheus. Qui perecheus est et Laniers, De nouveauté est parchonniers.

Saved

Recent