, atis, secundum magistrum in
historiis, est cibus ex oleribus confectus : ita dicit in libro
Judith. Jo. de Janua. Idem infra :
Lappates, scilicet lib. Judith c. 10. dicitur cibus ex oleribus confectus, unde
quidam :
Lappates cibus est et olus componit eumdem.
Hugo vero dicit : Lappates, caricæ, ficus siccæ. Ex eodem fonte
Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Lapates, Cibus ex oleribus confectus, Viande
confitte de chos. Perperam ubique ; legendum enim Palathæ, ut habet
vulgatus Interpres laudato cap. 5. a Græco παλάθη,
Massa ficorum et pinguium caricarum, quas in morem laterum figurantes, ut diu illæsæ
permaneant, calcant atque compingunt.