About
Menu

lecticulae

LECTICULAE
, inquit Durandus lib. 5. Ration. cap. 2. n. 50. a quibusdam dictæ diurnæ lectiones in officiis Ecclesiasticis quod breves sint, a pluribus vero Capitula, eo quod ut plurimum de Capitibus Epistolarum illorum dierum, quibus dicuntur, sumuntur. Hæc siquidem post psalmos et antiphonas in singulis Horis dicuntur, prout statutum est in Concil. Agathensi.

Saved

Recent