About
Menu

lemiga

LEMIGA
. Vita S. Pardulfi Confessoris in Cod. MS. et apud Labbeum tom. 2. Biblioth. pag. 601 : Quidam ex rusticis vulgaribus, dum ligna ad usum ignis cæderet, ut adsolet, in vetusta arbore, bolidos, quos vulgo Lemigas vocant, adhærentes reperit ; et cum eas collegisset, decrevit ut eas ad virum Dei Pardulfum deferret, etc. Mox : Sciscitatus ab eo cui has deferret Lemigas. Tunc homo confitendo dixit, quod ad virum Dei Pardulfum, qui nihil carnium, nec volatilium edebat. Occurrit ibi semel ac iterum : ubi bolidus, ponitur pro boletus, uti haberi in MS. Compendiensi monet Mabillonius, fungus, Champignon. Sic Lemiga, idem erit quod boletus.

Saved

Recent