lemmane
In illis autem diebus cum jam semina triturarentur, et sicut Lemmane vestitum segetibus nudum habetur, a silvis intercedente gelu, cum non esset unde ignis accenderetur, ab ipsis paleis focos sibi adhibuerant excussores.Ita præferunt tres Editiones : qua voce pars Arvernorum agri intelligitur plana et fertilitate nota, quæ vulgo
Lemane Arvernamvocat idem Gregorius lib. 3. Histor. cap. 9.
Limane, lib. 5. cap. 35. quam vocem quidam ab
alimoniumdeducunt ; vel quod ea animalia usui rustico necessaria nutriat, quæ Hispani
alimanavocant. Vide Jacobum
Bourgoingde Origine et usu vulgarium vocum pag. 76. et infra in Limania.