About
Menu

lexa

LEXA
, Luxuriosa, quasi laxa, id est, inutilis, apud Papiam.
LEXA
, Funiculus, Gall. Lesse, vox ut videtur ex licia, orum, formata, stamina, vel fila quibus in telis textrices implicant stamina. Gaufridus Malaterra lib. 3. cap. 28 : Venetianus autem in adjutorium Ducis (ex funibus per) Lexas advenientibus hostibus de muro dependentes porrigit. Ubi unco inclusa delenda existimaverim. Λέτα, eadem notione habet Constantinus Porph. de Administr. Imp. cap. 51. pag. 196. ubi πλόκη et πλόκος exponitur. Vide infra Liciæ.

Saved

Recent