ligaturae
incantationes, adjurationes, et colli suspensionesnon omnino improbat Constantinus Africanus, licet Christianus et Monachus, in Epistola ad filium ; nec ipse Galenus, cujus verba affert idem Trallianus Edit. Græc. lib. 9. cap. 4 :
Ἔνιοι γοῦν οἴονται τοῖς τῶν γραῶν μύθοις ἐοικέναι τὰς ἐπῳδάς. ωσπερ κᾷγὼ μέχρι πολλοῦ. τῷ χρόνῳ δὲ ὑπὸ τῶν ἐναργῶς φαινομένων ἐπείσθην εἴναι δύναμιν ἐν αὐταῖς.Sed has prorsus derident Medici saniores et probatiores, ut ait Joannes Sarisber. lib. 2. Polycrat. cap. 1. atque in iis Cælius Aurelianus Siccensis in Præfat. ad libros Chronion, et lib. 1. cap. 4. pag. 21. Quinetiam sub Caracallo,
damnatos, qui remedia quartanis tertianisque collo annexa gestarent, tradit Spartianus, et sub Constantio Ammianus lib. 19. Præsertim vero ea amuleta, Phylacteria et characteres ad depellendos morbos, ut magiæ effectus et Paganismi reliquias non semel proscripsit Ecclesia Christiana. Isidorus lib. 8. cap. 9 :
Ad hæc omnia pertinent Ligaturæ execrabilium remediorum, quæ ars Medicorum condemnat, sive in præcantationibus, sive in characteribus, vel in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis : in quibus omnibus ars dæmonum est ex quadam pestifera societate hominum et Angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt a Christianis, et omni penitus execratione repudianda atque damnanda.S. Audoenus lib. 2. Vitæ S. Eligii cap. 15 :
Nullus ad colla vel hominis, vel cujuslibet animalis Ligamina dependere præsumat, etiamsi a Clericis fiant, et si dicatur quod res sancta sit, et lectiones divinas contineat, quia non est in eis remedium Christi, sed venenum Diaboli.Gregorius Turon. lib. 2. de Mirac. cap. 45 :
Incantationes immurmurat, sortes jactat, Ligaturas collo suspendit.Et lib. 4. de Mirac. S. Martini cap. 36 :
Quæ adveniens ad ægrotam, eamque visitans, amotisque Ligaminibus quæ stulti indiderant, oleum beati sepulcri ori ejus infudit.S. Bonifacius Episcop. Moguntin. in Epist. ad Zachariam PP. apud Othlon. lib. 2. cap. 1. :
Dicunt quoque se vidisse ibi mulieres pagano ritu phylacteria et Ligaturas, et in brachiis, et cruribus ligatas habere, etc.
Radulfus, etc... qui rectati sunt de Ligatura Roberti Code et uxoris ejus, et per 12. juratos et per 4. villatas proximas crediti, etiam similiter de aliis maleficiis, purgent se aqua.
Ligamenta, apud Cælium Aurelian. locis laudatis.
Obligamentum magicum, Eutropio lib. 3.
Obligatores, qui ejusmodi ligaturas ad depellendos morbos ægrotis porrigebant, in Capitulari Aquisgran. ann. 787. cap. 63. et in lib. 1. Capitul. cap. 62.
Veneficia, præcantationes, Suballigaturæ, vanitates, auguria, sortes, etc.Vide Fabium Victorinum in 1. Ciceron. Rhethoricor. Apuleium de Virtut. herbar. cap. 17. 18. S. Augustin.
Breveet
Phylacterium.