About
Menu

lipsana

LIPSANA
, æ, Λείψανον, λείψανα, numero multitudinis, Reliquiæ Sanctorum. Glossæ MSS. : Lipsana, monumenta, vel reliquiæ corporis. Papias : Lipsana, Reliquiæ. Victor Utic. lib. 3. extremo de Persecut. Vandal. : Humatæ sunt igitur cum hymnis solennibus Lipsanæ beatæ Sanctorum in Monasterio Biguæ, etc. Vita S. Popponis Abbat. n. 17 : Ante B. Cyrici Lipsanas... pernoctante. Occurrit ibi semel, et in Vita S. Gudilæ Virg. cap. 6. Lipsana, secunda producta, dixit Auctor Vitæ S. Eusebiæ Abbatissæ Hamaticensis : ..... Eo ferre satagens Lipsana beatæ.
Lipsanum
dixit S. Eulogius in Apologet. et Paulus Diacon. in Miscella. Adde Johan. de Janua, et vide Glossarium mediæ Græcit. in Λείψανον.
Lypsanum
, in Dedicatione Eccl. Stabulensis apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 61.
Lipsanotheca
, Theca Reliquiarum, in Actis SS. Junii tom. 2. pag. 747. ubi de Reliquiis S. Antonii de Padua.

Saved

Recent