loto
Cujus mansi annuam pensionem, scilicet quinque fertones..... decrevimus annis singulis dividendam, velut inferius continetur. Marca dimidia cedat monasterio B. Virginis in Eylwastorp, ut exinde librorum defectus, si quis fuerit, reparetur. Dimidius autem ferto dabitur Confratribus dicti Claustri, ut in die, quo agi solet anniversarius Bertrandis quondam uxoris militis prelacti, emendationem prebende seu consolationem habeant specialem. Tres Lotones dabuntur Sacerdoti cuicunque officianti prædictam capellam... ferto cedet ad luminaria... Custos... recipiet reliquos tres Lotones.Semuncias, quæ sexdecim sunt in
marcaet quatuor in
fertone, in hac distributione
Lotonesdici, nemo est qui computet et non videat.
Lotonesrursum memorantur variis in Chartis apud eumd. Lud. tom. 1. pag. 84. 140. 299. 342. et 391. ubique eadem notione.
Dimidius Lotho synodalisarchidiacono persolvendus ibid. pag. 348. statuitur in Charta Alberti Halberstad. Electi ann. 1350. Vide Synodalis Census, in Synodus.
Lot, in Obituar. S. Petri insul. :
Obitus Burgæ de Bapalmis, j. Lot fini argenti supra domum Jacobi figuli... Obitus Nicholai de S. Mauritio canonici et presbyteri, j. marcq et demi fierton, v. Los fini argenti.
Item marchas xviij, fertones v. et uncias xv. et dimid. et quartam unam et octavam j. et Loctones ij. et dimid. ad pondus.Vide supra Lodis et Lood.