About

Menu

lushborow

LUSHBOROW
, et
Lushburne
, Vilius monetæ genus, quod in partibus transmarinis ad similitudinem Anglicanæ effictum ævo Edwardi III. hic distrahebatur, quodque Statuto 5. anni ejusdem Regis est prohibitum. Knyghton ann. 1347 : Eodem anno defertur in Angliam per alienigenas et indigenas mercatores falsa moneta, quæ Lushburne appellata est ; unde apud Londonias multi mercatores et alii plures sunt tracti et suspensi. Chaucerus Lusheburghs habet in præludio Hospitis ad Fabellam Monachi.

Saved

Recent