malbergium
Malberg. Rhannechala, etc.Edit. Lindenbrogii tit. 56 :
Sagibarones in singulis Mallobergiis, id est, plebs, quæ ad unum mallum convenire solet, plus quam tres esse non debent, etc.Ita et tit. 59. § 1. Edit. Herold. Tit. 60. ejusdem edit. :
Si quis Rathimburgii legem noluerint dicere in Mallebergo residentes.
Malbergiumlocum fuisse, ubi publicos subinde conventus, seu
malla, vel
placita, tenebant et agitabant Franci nostri Salici, in quibus publicæ privatæque causæ disceptabantur et dijudicabantur. Ex iis postmodum quæ ibi agitabantur judlciis, confecta sunt Legis Salicæ capita, et in unum redacta corpus, adnotato indidem conventu et loco, in quo ejusmodi prolatum judicium,
malloscilicet publico, et consensu Procerum, ac populi conventu. Quorum quidem locorum appellationes ad ferme 200. repræsentat Editio Legis Salicæ Heroldina, et in Taxandria, Brabantiæ pago, exstare earum vestigia pluribus ostendere conatus est Gothefridus Wendelinus in Natali solo Legis Salicæ. Id certe obtinuit posterioribus sæculis in
Assisiis, quæ ut plurimum a locis, ubi tenebantur, nomen sortitæ sunt.
Malbergium, Mallobergium, ipsa satis prodit nomenclatura, a
Mallum, scilicet, et
Berg. Quid sit
mallum, mox docemus, placitum nempe :
Bergvero
diversoriumac
tutameninterpretatur Wendelinus in Gloss. Salico, nec eo loci
montemsignificare contendit. Ita Kilianus
BerghHollandis et Sicambris
promptuarium, pabulatorium, fœnile et horreumesse docet. Verum hic
montemsignificare plane astruunt Leges Malcolmi II. Scotiæ Regis cap. 1. § 2. quæ
Malbergiumper
Montem placitividentur expressisse ; ubi hæc habentur :
Dominus Rex Malcolmus dedit et distribuit totam terram regni Scotiæ hominibus suis : et nihil sibi retinuit in proprietate, nisi regiam dignitatem, et Montem placiti in villa de Scona, etc.Ubi Skenæus :
Montem, seu locum intelligit,ubi placita, vel Curiæ regiæ, de placitis et querelis subditorum solent teneri, ubi Barones compareant, et homagium ac alia servitia debita offerant ; et vulgo Omnis terra vocatur, quia ex terræ mole et congerie exædificatur : quam regni Barones, aliique subditi ibi comparentes, vel coronandi Regis causa, vel ad Comitia publica, vel ad causas agendas et dicendas, coram Rege, in unum quasi cumulum et monticulum conferebant.
omnium terra, ut ait idem Skenæus. Nec scio, an huc spectet ; qui
judicarius Monsdicitur in Charta Ludovici Pii apud Ughellum tom. 2. pag. 118.
Montem placitiin Legibus Malcolmi idem esse quod
Malbergium, nemo, opinor, inficiabitur. Hanc conjecturam firmat vetus Charta, descripta a Frehero in Orig. Palatinis l. 1. pag. 48. ex qua colligitur, in
tumulisplacita habita :
De Burganthar in Cicheshart, ubi Rado domini Regis Missus fecit tumulum in confinio silvæ, quæ ad Michlinstat pertinet,Infra :
Iste Warinus ex præcepto Caroli regis anno 27. regni ejus mediante mense Augusto placitum in eadem silva ad tumulum, qui dicitur Walinehoug, habuit, et cum illustrium virorum judicio et testimonio terminum et divisionem ejus faciens, eam... sub certis et designatis limitibus disterminavit.Adde Chartam aliam pag. 52. Observat præterea Spelmannus, etiamnum apud Scotos et Hibernos
Assisiasseu conventus juridicos,
parly-hills, id est, placitandi vel interloquendi montes appellari.
Tyvulgo vocantur, inquit idem Eccardus, voce ex
Tidepopulus, corrupta ; et
Bergsubintellecto, quo populi mons, sive mons, quo populus congregatur, indicatur. Vide Placitum.
Maubergeonin urbe Pictavensi appellationem censet eruditus Beslius, quod eo loci pridem judicia et malla publica exercerentur. Sed fortassis eam appellationem habuisse potuit a quadam
Malbergione, Vicecomitis de Castello Airaldi conjuge, quam Comes Pictavensis Guillelmus, spreta Hildegardi propria uxore, in thorum suum adsciverat, ut narrat Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 859. seu de ejus nomine ab amasio, vel ab ipsamet ædificata, seu in ea demum inclusa fuerit.