marggravius
Marchio: vox confecta ex
March, limes, et
Grave, Comes. Udalricus Zazius de Feudis part. 5. n. 10 :
Hujusmodi Marchionum, sive, ut nos appellamus, Margraphiorum origo in limitaneos Præpositos, sive Duces referenda : Margraphii, dicti, quod limitibus, quos vulgo Marcken appellamus, graphii, id est, Præpositi fuerunt.Aliud etymon huic vocabulo arcessunt Leges Edwardi Confess. cap. 35. Locum vide in Mergreve. Arnoldus Lubecensis lib. 6. cap. 8. de Marchione Landespergensi :
Cum igitur Marggravius castra remeasset, etc.Supra,
Marchionemappellavit.
Margravius de Brandenburg, qui alias
Marchio, in Historia Archiepiscoporum Bremensium, et apud Albertum Stadensem ann. 1240.