marotimus
De valentioribus igitur ac potentioribus rebus, sigillis Regum insignita testamenta feci : de quibusdam vero meæ ditioni subactis chartas edidi atque firmavi, et Marotimo ipsius Ecclesiæ servanda tradidi.Eadem forte dignitas, quæ
Marmita Ecclesiædicitur in Inquisitione de Vita et Moribus B. Joannis Episcopi Vicentini : sed qualis illa, fateor me ignorare, tametsi idem videatur, qui archivi custos.