marpahis
Marphais, Strator.Perperam
structorin MS. Paulus Warnefridus lib. 2. de Gestis Longob. cap. 9 :
Qui eidem Strator erat, quem lingua propria Marpahis appellant.Lib. 6. cap. 6. Rex vero
Cunibert, dum post hæc cum Stratore suo, quem lingua propria Marpahis dicunt, etc. Marepahis, apud Erchempertum cap. 21. perperam
Marepazisin Charta Longobardica ann. 774. apud Ughellum tom. 8. Italiæ sacræ pag. 34 :
Qui fuerunt de judiciaria Foroaldi Marepazis nostro.Adde Chronic. S. Sophiæ Benev. pag. 629. 632. 637. 733. ubi male etiam
Marepaliseditum, pro
Marepahis. Germanis
Marest equus ; est igitur
Marpahis, vel
Marpais, aut
Marpaige, quasi
puer equi, qui equum curat.
Lando Capuam, Pando Marepahissatum, Landonolfus Teanum regebat.