martus
Marteau. Conradus de Fabaria de Casib. S. Galli cap. 14 :
Ex incude mala Martis quassatur ut aula.
Martiolum de sinu proferens, vitrum correxit aptissime.
Mediocris malleus. Glossæ S. Benedicti :
MouskesMS. :
Vita S. Rigoberti Archiep. Remensis n. 10. de Carolo :Angis, Pepin, Pepin, Carlon, Celui qui Martiaus ot non.
Et quia ab ineunte ætate fuerit vir bellicosus, et robore fortissimus, postmodum Martellus est cognominatus.Liber de Diversis Casibus Dervensis
Qui ob nimiam et Christianis temporibus antea invisam inquietudinem Martellus vocitatus est.A malleo scilicet seu tudite quo fabri utuntur, quod ut ii tudite ferrum, ita hostes in præliis ense ille contunderet ac prosterneret. Adrevaldus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 14. et Hariulfus lib. 2. cap. 1 :
Quamobrem cum adversantibus nullatenus cedere sciret, nullique parcere, diu a posteris Tudites, ab actu rerum scilicet, agnomen indeptus est. Tudites enim mallei dicuntur fabrorum, quorum ictibus cuncta atteritur durities.Hugo Flaviniacensis in Chronico :
Qui ideo Tutides appellatus est, quod est malleus fabri : quia sicut malleo universa tunduntur ferramenta, ita ipse contrivit omnia regna sibi vicina.Eadem habet Chronicon S. Benigni pag. 394. similia etiam Chronicon Malleacense pag. 194 :
Karolus filius ejus senior vocatus est Martellus. Tudites enim mallei dicuntur fabrorum, quorum ictibus cuncta atteritur durities.Vita S. Genulfi lib. 2. cap. 5 :
Qui Tudis, id est, Martulus agnominatus est, ob plurimam scilicet bellorum virtutem.Sigebertus Gemblacensis in Vita S. Sigeberti Regis Austrasiæ :
Carolum, qui Tudetes, id est, Martellus est agnominatus.Egidius Parisiensis MS. lib. 1. Karolini, de Carolo Martello :
Caroli porro memoria Sarracenis, quos ille non semel fuderat ac contuderat, adeo formidanda fuit, ut Carolum ex filio nepotem non alio cognomine quamEt quia contusor tantus, contusus et ipse Deinde fuit, qui cum Christi contunderet hostes, Ecclesiam tutudit, nunc carcere tunditur idem Pœnali merito, a tundi seu tundere verbo, Nota magis laico sermone vocabula sumpsit. Dictus Tudites vulgari Malleus ore, Ille sui simul et contusi malleus orbis, etc.
Martellidonarent, ut auctor est Monachus S. Galli lib. 2. de Rebus Caroli M. cap. 22.
Tuditesappellatus Carolus, quod
contundihostes a victoribus victi et superati dicerentur, quod proprium est mallei seu tuditis. Albinovanus de Druso :
Et Severus Sulpitius lib. 1. Hist. Sacræ, ut antiquiores præteream :Ille genus Suevos acre, indomitosque Sicambros Contudit, inque fugam barbara terga dedit.
Allophylosque frequentibus præliis contudit.Id sane de Carolo firmat Willelmus Malmesburiensis lib. 1. de Gestis Regum Anglor. cap. 3 :
Carolus Tudites, quem illi Martellum vocant, quod tyrannos per totam Franciam emergentes contuderit, Saracenos Gallias infestantes egregie depulerit.Atque inde viri fortes, et qui crebris præliis hostes atterebant,
malleisæpe appellati. Ita Nabuchodonosor, Hieremiæ cap. 50.
Malleus universæ terrædicitur, quomodo etiam Belphetum Turcicum Sultanum Willel. Tyr. lib. 1. cap. 9. vocat Saladinum,
Malleum Christiani nominis, Willelmus Neubrigensis lib. 3. cap. 10. lib. 4. cap. 28. et lib. 5. cap. 14. denique Alexandrum Magn.
totius Malleum orbis, Jacobus de Vitriaco lib. 3. pag. 1132. et Nicolaus de Braia in Carolo VIII. pag. 292. Philippus Galterus lib. 7. Alexandreid. pag. 59. Sed et Carolus ipse in Epitaphio, quod in æde Sandionysiana olim extitit,
mundi Malleusappellatur :
Sic denique Arthurum Britannicum RegemIste Brabantinus Dux primus in orbe triumphat, Malleus in mundo, etc.
Mab-uterappellatum scribit Nennius,
Arthurumvero, voce Britannica, quæ
malleum, quo leonum ora conteruntur, significat, in futuræ fortitudinis præsagium.
Martellinomen inditum ensi, quo hostes conteruntur : quod sane indicat Froissartes 4. vol. cap. 53. ubi ait, Clissono Comitis stabuli dignitatem abrogatam supremo Senatus judicio : tum enim,
lui fut mandé qu'il renvoia le martel, c'est à entendre l'office de Connestable de France. Nec scio, an eadem notione hanc vocem usurparit, quod sane vero simile videtur, auctor Chronici MS. Bertrandi
du Guesclin:
Infra :Olivier de Cliçon par la bataille va, Et tenoit un Martel qu'à ses deus mains porta, Tout ainsi qu'un boucher abatist et versa, etc.
Incertum etiam, an Guillelmus de Nangiaco in Philippo III. ann. 1279. perBertrand de Glajeguin fu ou champ plenier, Ou il assaut Anglois à un Martel d'acier, Tout ainsy les abat comme fait le bouchier.
malleumensem intellexerit, cum ait, in quodam hastiludio Comitem
Clarimontis juvenem et novum Militem armorum pondere prægravatum, et Malleorum ictibus super caput pluries et fortiter percussum, vexatione cerebri intonitum, decidisse in amentiam perpetuam. Certe a crebris malleorum, seu ensium ictibus,
Marteleisdictus ipse conflictus : quod scilicet ensibus hostium capita quodammodo contunderentur. Guillelmus
Guiartann. 1202 :
Et anno 1205 :Mult fu fier le Marteleis, La noise, et le cliqueteis.
Ut ut sit, constat, Goffridum Comitem Andegavens. Henrici II. Regis Angliæ parentem eadem qua Carolus de causa,Et puis à fier Marteleis Trebuchié le pont leveis.
Martellumperinde appellatum. Historia Andegavensium Consulum, de Comite Goffrido :
Merito Martellus nominatus est, quasi suos conterens hostes.Albericus ann. 1040 :
Andegavensis Comes Gaufridus Martellus, hoc cognomen sibi usurpaverat, quia videbatur omnes sibi obsistentes felicitate quadam contundere : nam dominum suum Comitem Pictaviensem aperto Marte cepit, etc.Baldricus Burguliensis :
Et infra :Hic Martelle jaces, Martelli nobilis hæres, Res a Marte quibus digna dedit titulum.
Eodem etiam cognomine donatum Carolum I. Regem Hungariæ notum est, ut et Carolum IV. Imp. apud Joannem Abbat. Laudun. in Speculo Historiali MS. ann. 1388. lib. 11. cap. 2. lib. 12. cap. 35.Martia Martellum te fecit causa vocari.
De sex denariis merceriorum operantium in lima et Martelo, proix x. lib. per annum.xx.
Quando audiet pulsare campanam ad Martellum.Anonymi opusculum apud Murator. tom. 8. col. 109 :
Quadam die mattana cepit ipsum, quod volebat facere pulsariRegimina Paduæ ad ann. 1325. ibid. pag. 438 :campanam ad Martellum, causa videndi qualiter cives Vicentiæ currerent ad plateam.
Campana magna Communis sonavit ad Martellum, et confalones fratalearum cum suis frataleis... iverunt ad plateam propter rixam et prælium.Adde Chron. Domin. de Gravina apud eumdem tom. 12. col. 698.
Sonare a martello. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1378 :
Campanam capitolii ad Martellum seu ad modum quo pulsari seu percuti solent, cum adunatur populus ad rumorem seu hostium invasionem, indesinenter uno impetu ac eodem contextu pulsaverunt.
Martius, Opera, quæ mense Martio debetur. Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 207. r°. :
Item sunt ibi tresdecim homines qui debent colligere poma et triblare. Item quidam alius debet facere Martum.Vide Martius 2.