masura
Mansura, mansio, domus ; interdum cum aliqua agri portione. Charta ann. 1095. apud Lobinell. tom. 2. Britan. pag. 182 :
Apud camdem autem villam donavit Deo et S. Nicholao Gosbertus Bornus unam Masuram terræ cum examplis quæ ibi erant unde Robinus suus mæterius erat.Charta apud
MadoxFormul. Angl. pag. 302 :
Dedi... in perpetuam eleemosinam quandam Masuram terræ... Hanc igitur donationem meam de prædicta Masura cum tota terra ad eam pertinente, et cætera quæ hic dicta sunt, concesserunt filii mei.Tabular. S. Fromondi :
Ex dono Gellonis de Martigneio duas Masuras terræ.Charta Ingerranni Codiciac. ann. 1233. apud Thomasserium Consuet. Bituric. pag. 233 :
Si aliquis hominum illorum, terram suam ubi terragium habeamus vel habere debeamus, dederit vel vendiderit pro Masura facienda.Charta ann. 1298. ex Tabul. B. M. de Bononuntio Rotomag. :
Domus et Masura sita est in mesmillo Monachorum juxta domum et Masuram meam ex uno latere, et Masuram Petri ex alio.Occurrit ibid. pluries. Tabular. S. Richarii ann. 1265 :
Vendiderunt quamdam Masuram sitam in vico recto, et nobis debetCharta Otonis Aquit. Ducis tom. 2. Gall. Christ. inter Instr. col. 478 :xv. den. census.
Insuper confirmo præscriptis fratribus sicut continetur in charta secundi W. C. M. N. Comitis Pictaviensis atavi mei duas Masuras de foresta mea ad ampliationem circa locum de Sabloncellis.Liber niger Scaccarii pag. 312 :
Remanet autem modo in dominio meoChartul. S. Vincentii Cenom. fol. 94 :i. carucata terræ etvi. Masuræ super prædictum servitium milit. quod vobis debeo.
Ruaudus de Caligneio Masuram Gismundi et partem suam de molendino(tenet.) Occurrit præterea in Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 9. Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1998. tom. 4. Ordinat. Reg. Franc. pag. 63. et alibi.
Masurette, in Reg. Corb. 13. sign.
Habacucad ann. 1510. fol. 55. v°.
Masureau, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1408. ex Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 33 :
Ilz trouverent une femme toute seule assise auprès de certaine masure ou Masureau, etc.Vide supra Maseria.