About
Menu

matalacium

MATALACIUM
,
Matalassium
, a Gallico Matelas, Culcitra. Capitulum gener. S. Victoris Massil. ann. 1294. ex Archivis ejusd. Monast. : Breviaria completa, capæ, capelli, et ocreæ et calcaria, lectus, Matalacia, etc. Testamentum Beatricis de Alboreya ann. 1367. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1525 : Item plus, duo Matalassia de cirico listata crocei et rubei colorum. Ubi Matalassium idem quod stragulum acu punctum, Gall. Courte-pointe, videtur esse.
Matallascum
, Eodem significatu, apud Amelium in Ord. Rom. tom. 2. Musei Ital. Mabill. pag. 527 : Dicti pœnitentiarii ponunt eum (Papam) super feretrum novum vel lecticam, in quo debet esse bonum Matallascum coopertum de serico rubeo.
Matalitium
, Eadem notione, in Statutis MSS. monialium S. Salvat. Massil. ann. 1400 : Matalitium cum traversalio seu pulvinari.

Saved

Recent