About Report a problem

Menu

matina

MATINA
. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 608 : Ordinaveramus ad Matinam Padulis Vivæ sibi tollere prædicta omnia bona atque vitam, tamquam nostrorum capitalium æmulorum. An festinanter, propere ? Mastino ea notione utuntur Itali.
Non apertior mihi est ejusdem vocis intellectus, in Charta ann. 1117. ex Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 234. col. 2 : Et concedimus ipsi homines, ut qualemcumque terram de sanum exaudinaverit, in hereditatem habeant ad respondendum, sicut in Matinæ consuetudo est.

Saved

Recent