About
Menu

mediamnae

MEDIAMNAE
vel
Mediamnes
, Insulæ, vel terræ, in mediis amnibus emergentes. Priscianus lib. 17 : A medio amnis, Mediamna. Ebrardus in Græcismo cap. 10 : Insula sit maris : at si dulcis aquæ, Mediamnis. Joan. de Garlandia in Synonymis : Dic rivos, latices, puteos, dic stagna, paludes : Amnis jungatur, a quo Mediamnis vocitatur. Silvester Giraldus in Topogr. Hiberniæ dist. 1 : Lacus quoque plurimos....... hæc terra profert ; qui et Mediamnas aliquantulum elevatas et valde amœnas intra se continent : ubi securitatis et refugii loca propriaque domicilia, et præterquam navigio inaccessibilia dominatores terrarum metari solent. Sueno in Hist. Danica cap. 2 : Tandem confluentibus undique innumerabilibus, in Egdoræ fluminis Mediamne locus pugnæ constituitur. Infra : Deinde emissis utrimque pugilibus, in medio amne convenerunt. Monast. Anglic. tom. 1. pag. 2 : Hæc itaque insula (Glastonia) primo a Britonibus dicta est... insula vitrea, propter ampnem scilicet quasi vitrei coloris in marisco circumfluentem. Insula vero dicta est, quoniam marisco profundo est undique clausa ; Mediampnis magis proprie diceretur, quoniam mediis ampnibus sita est, sicut melius insulæ dicuntur, quæ in mari sitæ noscuntur.

Saved

Recent