About
Menu

meloquinus

MELOQUINUS
, Monetæ Italicæ species. Cencius Camerar. in Ceremoniali Romano : Sciendumque quod Cardinales omnes, Græci, Primicerius,... tale presbyterium et taliter datum accipiunt, quale in die Paschæ superius nominatum recipiunt : Subdiaconi autem singuli singulos Meloquinos habent, quod tamen non fit in aliqua prædictarum solemnitatum : nam non dantur eis, sicut ibidem scriptum plenius invenitur, etiamsi 30. vel amplius essent nisi 12. Meloquini. Bulla Nicolai IV. PP. ann. de Censibus Ecclesiæ Roman. in Regno, Campania et Maritima : In Archiepiscopatu Barensi, Ecclesia S. Benedicti 2. Meloquinos. MS. : S'esgarde vers soleil levant, La mer i voit qui dure tant Que nus n'en puet veoir la fin : Par là li poile Alixandrin Viennent et li bon siglaton, Li Melequin et li Mangon. Vide Molachinus.
Pretii octo grossorum hæc moneta, ut ex Cabrospini scheda observat Muratorius tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 806. quam vocem Arabicæ sive Saracenicæ originis esse censet, a Melech, id est rex, quod essent nummi ab illius gentis rege percussi. Vide infra Morikinus.

Saved

Recent