About

Menu

molum

MOLUM
, Idem quod Moles. Chronic. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 614 : In Catule ad molas Palumbi medietatem unius sedii Moli pro solidis xv. Chron. Andr. Danduli apud eumdem tom. 12. col. 455 : Thadæus ergo submersis galeis vii. et navigiis, se ad defensionem exposuit in terra supra Manfredonico Molo.
MOLUM
, Mensura lignaria, Gall. Moule de bois. Inventar. Chart. reg. ann. 1482. fol. 92. v° : Littera acquisitionis seu exonerationis trecentorum Molorum bosci, sive molse de busches, quæ Radulphus de Bello-monte accipiebat in foresta S. Germani in Laya. De anno 1315. Vide supra Mollus 1.

Saved

Recent