About
Menu

monitas

MONITAS
, Immunitas, seu districtus qui aliqua immunitate seu jure asyli gaudet. Charta ann. 4. (i. e. 933.) Rodulphi Regis apud Stephanot. tom. 8. Fragm. Hist. MSS. pag. 56 : Quod nullus Comes seu Vicecomes, nec vicarius, nec centenarius nec ullus homo in eorum (monachorum) vocatione, in illorum Monitate prendidisset nec boves, nec caballos, nec asinos .... sed omnia sint in alimoniam pauperum et stipendia monachorum. Vide Dextri et Munitas 2.

Saved

Recent