mosarabes
MusaArabice Christianum significat, ut auctor est Blanca ann. 714. quod etymon attigit Julianus Toletanus, cui
Mixtarabesdicuntur :
Era 757. die Madii data est civitas Toleti Mauris sub hac conditione, ut relinquerent Christianis septem Ecclesias, Mixtarabum quas vocant, etc.Infra :
Erant autem ipsi Mixtarabes sanctæ Justæ, ubi jacent in pace, etc.Alii volunt Mosarabes dictos a Muza Arabum duce, qui Hispaniam domuit. Jacobus de Vitriaco in Hist. Hierosol. cap. 80 :
Illi vero Christiani, qui in Africa et Hispania inter Occidentales Saracenos commorantur, Mosarabes nuncupati, Latinam habent literam, et Latino sermone in scripturis utuntur, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ, sicut alii Latini, cum omni humilitate et devotione obediunt, ab articulis Fidei vel Sacramentis ab ullo deviantes, etc.Adde Eugenium III. PP. Epist. 83. Sanutum lib. 3. part. 8. cap. 4. Vitam S. Theotonii Canonici part. 2. cap. 2. n. 8. Horum Officium divinum,
Mosarabisinde appellationem retinuit, jam olim, et maxime D. Leandri Hispalensis et D. Isidori temporibus usitatum. Imo hoc usa est Hispania usque ad Alphonsum VI. quo tempore auctoritate Gregorii VII. PP. mutatum est æra 1109. ut est in Charta S. Ramirezii Regis Aragon. descripta in Hist. Pinnatensi lib. 3. cap. 16. licet et Toleti adhuc in sex Parochiis
Le Brunde Liturg. et Tract. Hist. Chronol. de Liturg. ant. Hisp. initio tom. 6. Jul. Act. SS. cap. 4. § 2.
Mosarabes, editum in Chronico Mauriniacensi pag. 379.