movita
Esmeute, aliis
Meslée. Formulæ veteres apud Bignonium, cap. 30 :
Postquam ipsos præsentes livores recepit, necessitate compulsus, ipsum plagavit, per quem mortuus jacet : et in sua contentione, vel in sua Movita atque per suas culpas ibidem interfectus fuit.Occurrit in alia apud Lindenbrogium. Spelmannus inde Gallicum
Mauvaitié, id est,
improbitas, arcessit ; sed
Mauvaitié, a
Mauvaisdeducitur, de qua postrema voce quædam adnotavimus ad Joinvillam.