About Report a problem

Menu

nigromantia

NIGROMANTIA
, pro Necromantia. Ebrardus in Græcismo cap. 8. Mors nigron est, Nigromantia dicitur inde. Et cap. 10 : De nigris proprie Nigromantia dicitur esse.
Nigremanche, in Mirac. B. M. V. Mss. lib. 1 : Tant savoit d'art et de Nigremanche, Qu'a l'anemi faire faisoit Toutes les riens qu'il li plaisoit.
Libri Nigri
, Necromantici, apud Eckehardum de Casibus S. Galli cap. 2.
Nigromantici
, pro Necromantici. Sortilegi, magici, incantatores, Nigromantici, in Literis ann. 1406. apud Rymerum tom. 8. pag. 427. Nigromanticus diabolica illum machinatione pervertere cogitavit, in Vita S. Petri Mart. tom. 3. Aprilis pag. 693. Nigromanticus legitur in Vita Edwardi II. Regis Angl. pag. 249.
NIGROMANTIA
. Necromantia : Capitulum 7UM. de hiis quæ ex arte Nigromantiæ inventa sunt in libro de agricultura Caldea quem Abubaec Abenuaxiet de lingua Caldeorum transtulit in Arabicum. (B. N. Ms. lat. 10272, xv. s.)
Nigromantiam appellamus omnia quæ homo operatur et ex quibus sensus sequatur. (B. N. Ms. lat. 10272, p. 5.)

Saved

Recent