About

Menu

pasquarium

PASQUARIUM
, Idem quod Pasquerium. Charta ann. 1290. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 21 : Item quidquid idem Aymo habet... infra castrum et parrochiam Burgundii ex quacumque causa, et omnes terras cultas et incultas, prata, nemora, molendina, stagna, riperia, Pasquaria, etc.
Pasquayragium
, Eadem notione. Pasquayrium, Pascuum, pratum. Pasquayrare, Pascere. Charta ann. 1298. ibid. tom. 2. pag. 38 : Tradentes etiam eidem Episcopo Pasquayragia seu jura Pasquayragiorum quæ percipiebamus in Cascis.... ita quod nihilominus jus, quod habebant homines dictarum parrochiarum Pasquayrandi seu animalia sua immittendi in Pasquayriis inferius, eisdem salvum remaneat.
Pasqueragium
, Eodem significatu. Charta ann. 1309. ibid. tom. 1. pag. 87 : Tamen quolibet anno sunt ibi castaneæ et Pasqueragium, quæ possint valere per annum centum solidos. Computa Grasivod. ann. 1333 : Item deducuntur de laudimiis pro jure mistralis xv. l. xv. s.... de Pasqueragiis pro eodem. 1. gross.
Pasqueiragium
, Pastio, jus pascendi in pascuis. Inquisit. ann. 1268. ex sched. Pr. de Mazaugues : Accipiebant de singulis bailliis pascentibus in dicto territorio unum annoje de uno anno, pro Pasqueiragio.

Saved

Recent