About
Menu

passagini

PASSAGINI
, Hæretici Valdensium sectarii, quorum passim mentio in Constitutionibus Friderici II. Imp. contra Catharos et Patarenos, in Gregorii II. PP. Epistolis, apud Bonacursum lib. de Vita hæreticorum, cui Pasagii dicuntur pag. 75. et ubi eorum errores recenset, et Waddingum in Annalib. Minorum ann. 1254. n. 16. ann. 1325. num. 18.
Passagivi
, pro Passagini, in Bulla Innocentii PP. inter Statuta Vercell. lib. 7. fol. 195. v°. Passagenii, apud Stockman. in Lexico Hær. Quod vitæ sanctimoniam simulabant Passagini sunt appellati, a Gr. ut videtur πᾶς ἅγιος. Hos damnavit Lucius PP. III. ann. 1184. in Conc. Veron. Vide Paronistæ.

Saved

Recent