paximatium
Panis subcinericius, in Glossis Isidori :
Paxamoquodam appellatum
Ad mulsum, et elaboratas carnes, ad jura Apitii et Paxami, etc. Panisin Vita S. Severi Abb. Agathensis, cap. 11.Paximatius ,
Panis Paximatus, apud Ordericum lib. 9. pag. 740.
Paximatium panis, in Regula S. Columbani cap. 3.
Paximates similagineiin Gestis Abbatum Gemblacensium pag. 534. Felix Faber. lib. Hist. Suevorum cap. 8 :
Non solum autem nostrum usualem panem bene percoquunt, sed Paximacios vel bis coctos pro cibo marino vel bellico adeo artificialiter parant, ut domini Venetiani in publicis furnariis Paximatios non nisi Theutonicos habeant, etc.Andreas Dandulus in Chron. MS. ann. 8. Caroli Mag. :
Veneti vero hoc audientes panum ac Paximatum multitudine machinis projecta exercitum verberant.
Nec alia nobis erat aqua nisi in utribus corrupta, nec panes nisi Paximates sive biscoth.