About
Menu

pelurae

PELURAE
, Pelles. Fleta lib. 2. cap. 14 : De expensis garderobæ, in quibus emptiones pannorum, Peluræ, ceræ, specierum... comprehenduntur. Forte Peliciæ, ex Gallico Peluches.
Nihil emendandum innuit Charta apud Thom. Blount in Nomolex. Anglic. v. Esquier : Noveritis me obligari Rogeron Marmion filio quondam Philippi Marmion omnibus diebus vitæ suæ in una roba cum Pellura de secta Armigerorum meorum annuatim ad festum Nativitatis Domini percipienda.

Saved

Recent