About

Menu

pendeare

PENDEARE
, Vexilli appositione feodum vassalli ob denegata servitia sibi asserere. Vide Pennones. Charta Roberti Betuniæ domini ann. 1228. apud Miræum tom. 1. pag. 417 : Et si homines mei ibidem manentes, exercitus meos vel equitaturas non fecerint, sicut debent, vel ad placita mea non venerint ; ego pro forefacto tali, sicut homines mei judicaverint, potero Pendeare super feodum, quod mei homines tenent de me.

Saved

Recent