perdiceta
Secum ducens machinarum multitudinem fundibularium, sicut sunt petrariæ, biblietæ, Perdicetæ, et mangonelli.
Perdissetæ, edidit Martenius tom. 5. Ampliss. Collect. col. 769.
In prora vero cujuslibet galearum fieri possent aliqua bellica instrumenta, ut consulerent exercitati in talibus et docti, Pertichetas sive furcatas a puppe usque ad proram circa latera cujuslibet ordinando, juxta id quod fieri consuevit. Similiter balistariæ a capite bancorum in tanto numero, quantus necessarius et utilis videretur. Quæ quidem castra, Pertichetæ, balistariæ, et bellica instrumenta sic debent fore ingeniis ordinatæ, quod possent removeri et erigi secundum quod fuerit opportunum.Italis
furcæetiam speciem retulit, cum
perticheta sive furcatadicatur Sanuto. Sed cujusmodi illa fuerit, mihi incertum, nisi ea fuerit, quam
Perdriau, seu Perdicem vocat Will.
Guiartsub ann. 1304 :
Prés du Roy devant sa banniere Metent François trois Perdriaus, Getans pierres aus enviaus Entre Flamens grosses et males, Joignant deus rot deus espringales, Que garçons au tirer avancent.