perhennare
Perennare. Vide in hac voce. Charta Alberti Magdeburg. Archiep. ann. 1231. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 28 :
Et ut hæc nostra ordinatio Perhennetur super ea presentem paginem scriptam appensione nostri sigilli fecimus corroborari.Charta ann. 1244. Hist. Mediani Monast. pag. 317 :
Solemus eas(res) vivacis linguæ testimonio et scripturæ memoria Perhennare.
Evanescunt de medio, si non Perhenniantur cum firmatione scripturarum.
Ut autem hæc nostra donatio grata, rata et inconvulsa Perhenniter perseveret, etc.Vita MS. S. Winwaloei fol. 17 :
Hortus Salomonis conclusus et signatus, atque omnium Perhenniter plenus pomorum.Ubi
Perhenniterper annum sonare videtur.