About
Menu

pigardus

PIGARDUS
, Gallus silvester, in Gloss. MSS. xiii. sæc. S. Andreæ Avenion.
Dialog. creatur. dial. 68 : Pigardus, dicit Ugucio, est avis quædam, et dicitur a Pige, quod est depressio, quia forte parva est et inter animalia comestibilia numeratur Deuteron 14.
Pigargus
, Eadem notione. Glossæ Bibl. Mss. anonymi ex Bibl. reg. : Pigargus, quædam avis est, ut dicit Hugutio, et inter animalia comestibilia numeratur Deuteron. 14. ubi quidam legunt Philargus ; sed male, sicut patet in novis Bibliis et antiquis correctis. Pigargus, non Philargus, est avis, in vet. Glossar. ex Cod. reg. 4120.

Saved

Recent