About

Menu

plateola

PLATEOLA
. Vetus Liber Artis Notariæ in Bibl. Regia Cod. 874. laudatus a Baluzio ad Capitular. Regum Franc. tom. 2. pag. 1162. de studio Notarum : Sunt igitur aliqui, qui dimittunt (hoc studium) ad tertiam partem, aliqui tamen ad medietatem, et sunt plures, qui non dimittunt nisi ubi in fine dicitur Plateola. Unde colligitur, hanc vocem, quæ habetur in Notis Tyronis pag. 194. ultimam fuisse in Codice hujus Notarii.
PLATEOLA
, diminut. a Platea, Locus vacuus. Charta ann. 1232. ex Tabul. S. Autberti Camerac. : Quamdam Plateolam, ubi domus Gossemare consistebat, quæ diruta fuerat pro gravi excessu ipsius,.... contulimus.

Saved

Recent