polyandrum
Antiquus in his regionibus in Ecclesia sepeliendorum mortuorum usus fuit, et plerumque loca divino cultui mancipata, et ad offerendas Deo ostias præparata, cœmeteria sive Polyandria facta sunt.Vide Alcuinum Poëm. 238.
Cui scilicet prudenti viro et si natura debitæ mortis extinxit corpusculum, fulget tamen viventium miraculorum Polyandro.
Et si naturæ debito mors exstinxit corpusculum, fulgent tamen viventia miracula Polyandro.
Decem librarum pondere vas direxit argenteum ad Polyandrum S. Pontificis exornandum.Occurrit utraque, sed crebrius postrema notione, apud Aimoinum lib. 2. de Miracul. S. Germani Episc. Parisiensis cap. 4. Theodericum Monachum de Invent. S. Celsi Episcopi Trevir. cap. 2. num. 12. Ordericum Vitalem pag. 469. 557. 623. Miræum in Diplom. Belg. pag. 69. in Vita Lietberti Episc. Camerac. cap. 46. in Vita S. Leufredi cap. 23. in Vita S. Viventii Presb. cap. 7. S. Probatii Presb. num. 8. in libro Miraculor. S. Mauri Abbat. cap. ult. apud Thietfridum lib. 4. c. 6. etc. At queritur S. Asterius orat. extrema in SS. Martyres, quod Anomæi hæretici
πολυάνδριά τε καὶ, quasi per contumeliam appellarent.τάφους, τὰς κοιμήσεις αὐτῶν
Ubi cadavera ponuntur. Græcum. Gloss. Isid. Leg.
poliandrumvel
poliandrium, ut passim occurrit. Charta Eberhardi Salisburg. Episc. ann. 1160. apud Hansiz. tom. 2. Germ. Sacræ pag. 261 :
Parochiam totam... dedicavimus et baptismalem constituimus, atriumque ejus Poliandrum fecimus.