porticani
Illam vero pravam Porticanorum consuetudinem, quæ hactenus ibi fuit,... removendam censemus : ut Porticanorum habitatorum sine hæredibus morientium bona contra morientium deliberationem minime pervadantur : ita tamen ut Porticani in Romanæ Ecclesiæ et nostra nostrorumque successorum obedientia et fidelitate permaneant.
Porticaniin hoc canone memorati definire haud facile est. Alii
Portuenseshic indigitatos volunt, qui a portu Romano, ubi habitabant, nomen habuerunt. Hi a Præfecto Urbis, sub cujus jurisdictione erant, varie vexabantur, maxime tunc temporis, quod Præfectus Calixto infensus esset ; unde eo canone ipsis consultum est. Sed ii
Portuenses, non
Porticani, constanter appellantur ; hinc nonnulli per
Porticanosintelligunt peregrinos qui Romam piæ peregrinationis ergo ad SS. Apostolos pergebant, a porticibus, ubi recipiebantur,
Porticanidicti, vel
Perticani, a pertica viatoria quam gestare solebant. Quæ sententia ex eo potissimum firmatur, quod in præcedenti canone eorum mentio fiat qui ad loca sancta aut B. Jacobum peregrinantur : non ergo omitti debuerunt a Concilio Romano qui Romam eadem religione adibant ; præsertim cum a fautoribus Burdini pseudopontificis tunc male haberentur peregrini. Denique Macri fratres
Porticanosinterpretantur Clericos, qui, a Carolo M. instituti ut peregrinos per urbis loca deducerent, ad porticum, quæ ab Adriani mole, usque ad basilicam S. Petri protendebatur, habitabant ; unde nomen adepti sunt. Plura vide apud landatos fratres in Hierolexico.