psachnion
Et continuo exclamans Sacellarius, quemdam astantium Excubitorum tonsorem præcepit sine mora auferre Psachnion summi et Apostolici atque Pastoris omnium Christianorum.Et mox :
Cum ergo incidisset Psachnion beati viri Excubitor, et corrigiam campagiorum ejus, etc.Quibus locis Baronius ann. 651. num. 12. et 13.
Psachmonhabet, et
Compagiorum; sed perperam, ubi de vocis notione videant eruditi, an bene conjectat. Ego vero legendum putem
Sacchion, ex Græco-barbaro
Saccusvestis fuit Patriarcharum. Vide in hac voce et Glossar. med. Græcit. col. 1324. Occurrit apud Joannem Diaconum in Vita S. Josephi Hymnographi num. 25. vox