psalteratus
Psalteriumscilicet. Regula Magistri cap. 57 :
Si vero in viam longiorem dirigatur, Codiculum modicum aliquibus lectionibus de Monasterio secum portet : ut quavis hora in via repausaverit, aliquantulum tamen legat : ita tamen si fuerit Psalteratus. Si vero non fuerit, tabulas a Majore superpositas Psalmis secum portet, ut ad refectionem prandii, aut ad mansionem quando applicuerit, aliquantulum quantum occurrerit, tamen meditetur, ut quotidie regulæ reddat, quod suum est.At qui
Psalteratushic, mox
Literatusdicitur.
Monere cœpit.... ut inter pauperes Christi sibi clericum quæreret, qui eum litteras doceret : Litteratos dicens ad mandata divina percipienda proniores, et melius percipiendo ad obediendum devotiores. Quod collega festinare studuit, et magistrum qui septem Psalmos, quos Pœnitentiales sancta vocat simplicitas, doceret exhibuit. Omnibus plane brevi tempore edoctis, psalterio indiguit, etc.
Psalmos ignorarent, rejecerit Gregorius Mag. PP. lib. 4. Epist. 21. 23. 45. lib. 12. Epist. 6. S. Hieronym. Epist. 4. ad Rusticum, qui Monachus fieri avebat :
Nunquam de manu et oculis tuis recedat liber ; discatur psalterium ad verbum, etc.Idem in Epitaph. Paulæ :
Non licebat cuiquam sororum ignorare Psalterium.Sic Gennadius Patr. Constantinop. neminem ordinabat,
Dum enim puer ut Psalmos addiscerem Sacerdoti traditus essem.Vide S. Anselmum lib. 1. Epist. 22. Joann. Moschum in Limon. cap. 166. Jus Græcorum lib. 6. pag. 435. 438. Haeftenum lib. 7. Disquisit. Monast. tract. 4. disq. 2. etc.