About Report a problem

Menu

quarellus

QUARELLUS
, Teli genus, Gallis Carreau. Vide Quadrellus 1.
QUARELLUS
, Quadra carnis, Quarré. Statuta antiqua Canonicorum S. Quintini in Viromanduis apud Hemeræum pag. 115. : Medio Paschæ debent Canonici S. Pecinæ 10. sextarios frumenti 5. frusta carnis, Quarellum recentem 2. membra pulli, etc. Mox : 3. frusta carnis, Quarellum recentem et salsum, agnos pro calida carne. Infra : Quarellus recens facit dimidium frustum. Vide Quadrellus 1.
QUARELLUS
, Atrium quadratum. Charta ann. 1224. ex Chartul. 23. Corb. : Ego vero dictam præposituram.... quittavi in perpetuum,.... cum omnibus censibus Quarelli S. Gentiani, etc.
QUARELLUS
,
Quarrellus
, Pulvinus, Gall. Carreau. Inventar. S. Capellæ Paris. ann. 1363. ex Bibl. reg. : Item quatuor Quarrelli de plumis, cooperti de borda. Aliud Gall. : Item quatre carreaux de plume, couvers de borde. Necrol. MS. eccl. Paris. Kal. Apr. : Dedit Guillelmus Alvernensis episcopus Paris duo tapeta et tres Quarellos de chorio broudatos. Ibid. Kal. Jan. : Dedit quoque (Petrus episc.) duo tapeta parva et tres Quarellos ad usum presbiteri, diaconi et subdiaconi, ad majorem missam servientium.
QUARELLUS
, Quadratus lapis, nostris alias Quarel. Charta Hugon. de Montef. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 61 : Dicto Hugoni boscus tradetur et arbores ad natale Domini ad hospitandum se ;..... et petram et Quarellum sine deliberatione. Vita J. C. MS. ubi de illius Resurrect. : Encor a là un tel Quarel,Qui là li gist sour le cercuel :Se il estoit résuscités,N'en seroit il jamais levés.
Quarellus
, f. Mensa quadrata vel tapete quadratis distincto cooperta. Reg. capitul. MSS. eccl. Carnot. ad ann. 1313 : Item declaratum est quod canonici, qui non fuerint præsentes in capitulo generali in crastino festi Purificationis B. M. V. antequam computatores in pleno capitulo super Quarellos, ubi consuetum est incipere ad computandum, de computo recesserint, etc. Nisi idem sit quod supra Quarellus 4.
QUARELLUS
, Modus agri, nostris Quarreau, cujus æstimatio ex sequentibus patet. Charta ann. 1328. in Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 117 : Viginti unus pedes in cadratura faciunt Quarellum et quingenti Quarelli faciunt quarterium. Alia senesc. Sancton. ann. 1332. in Reg. 66. ch. 962 : Avons trouvé ou fié de Vangernie dis quartiers, trois cenz vint et neuf Karreaus. Et est assavoir que vint et un pié en quarraure font un Karreau, et cinc cenz Karreaus font un quartier ; et est estimé chascun quartier à quarente souls à la cense. Charta ann. 1312. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 522. v° : Une piece de terre, appellée la Tercier, en quoy a lxxxj. arpens et xlv. Quarreaus, dont les cent Quareaus, font l'arpent. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 163. ch. 1 : Quarante Quarreaux de vigne assis ou vignoy d'Argenteuil. Vide Quadrellus 3. et Quadri.

Saved

Recent