About
Menu

quarrarium

QUARRARIUM
. Charta Odonis Borelli de Curtalano in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis n. 72 : In hospitibus et hospitaliciis eorum,... nihil habeo, nec hæredes mei, nec justitiam, nec aliud, nisi medietatem furni, et Quarrarium unum per annum, et talleiam quarto anno. Infra : Quotiescumque vero ipsi talleiam fecerint, dimidia erit mea : Quarrarium vero supradictum non mittam nisi securo loco, videlicet ad Castridunum, vel ad Vendocinum, infra Lidum, etc. Forte Præstatio carri. Vide Quarraria.
QUARRARIUM
, Modus agri vel vineæ, Gall. Quartier de terre vel de vigne. Charta Othonis Regis ann. 952. apud D. Calmet. Hist. Lothar. tom. 1. col. 361 : Ad Harbodi villam ecclesiam 1. et mansa 11. et Quarrarium 1. ad Liniacum quartam partem 1. ecclesiæ, cum manso 1. et Quarrariis tribus et molendino 1. cum sylvis et pratis. Vide Quadrans et infra Quarteria.

Saved

Recent