About

Menu

rebbardus

REBBARDUS
, Wallonice, seu Belgice, Rewart, Magistratui Præpositus in muneribus quibusdam exterioribus, ut sunt disciplina civilis, cura viarum atque publicorum ædificiorum, etc. Differt a Majori, qui proprie primus est inter Scabinos, quos spectant judicia litium, denariorum publicorum dispensatio, etc. Literæ Johannis Regis Fr. ann. 1355. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. pag. 321 : Rebbardus, Scabini, Burgenses et Communitas dicte ville de Siclinio, etc. Vide ibi notam e.

Saved

Recent