rebaptizantes
Anabaptistæ, Hæretici sub initia sæculi
Rebaptizantes, qui hæreticos ad catholicam fidem revertentes, alii qui Catholicos ipsos ad hæreticam pravitatem transeuntes, novo baptismate tingendos esse perperam opinabantur. Nostri non est instituti de iis omnibus sermonem habere : hoc unum observabimus
Rebaptizareverbum ita Catholicis omnibus semper odiosum fuisse, ut illud rejicerent vel ipsi
Rebaptizantes. Nos autem, inquiebat S. Cyprianus Epist. 71. ad Quintum,
dicimus eos, qui inde. Et Ep. 73. ad Jubaianum :(ab hæresi) veniunt, non Rebaptizari apud nos, sed baptizari
Invidia quadam quasi Rebaptizandi, baptizare post hostes Dei nefas ducitur.Sed invidiosæ licet omnino fuerint hæ voces,
Rebaptizare, Rebaptizantes, Rebaptizati, Rebaptizatio, passim tamen usurpantur ab iis Scriptoribus, qui vel
Rebaptizantiumerrores confutarunt, aut veram Ecclesiæ sententiam exposuerunt de rebaptizandis quibusdam hæreticis, qui Baptismi
formamcorrumpebant. De re nota loci non sunt frustra congerendi.