redimentia
Item nos nec successores nostri non habebimus... aliquos gardiatores, Redimentias seu servitutes infra jurisdictionem dictorum liberorum, nec causam habentium ab eisdem, nec etiam infra mandamentum Anthonis,... et si contingeret aliquem vel aliquos commorantes infra jurisdictionem ipsorum aliquam Redimentiam nobis aut gentibus nostris facere aut solvere... ipsi liberi... possint et eis liceat sine offensa seu indignatione nostra... prædictas Redimentias seu gardas levare ab eis, et dictos servientes et alios infra jurisdictionem dictorum liberorum commorantes, aut contra præsentem ordinationem facientes, punire in corpore, aut in bonis, pro suo libito voluntatis.Ubi
Redimentiaet
Gardaidem omnino sonare videntur ; erat autem
Garda, ut in
Guarda 1.dictum est, Tributum annuum ab inferioris conditionis hominibus pro tutela et protectione potentioribus exsolutum : quæ tributi species hic, si bene conjecto, dicitur
Redimentia, quod illud solverent inferiores, ut sese
redimerenta potentiorum vexationibus.
Quia ex privilegio habitantibus ipsius civitatis(Carcassonæ) concesso, venditores dictorum victualium, juvamina nec aliam Redimentiam non solvebant, etc.