resaicire
De archiepiscopatu meo me Resarcivistis.Legendum est
Resaicivistis, ut vult Vossius lib. 2. de Vitiis serm. cap. 25. quod malim ; altera tamen lectio ferri potest, et eodem redit.
saisire, occupare, Gall.
Litteras suas Regi Angliæ, pro suarum rerum Resaisitione direxerat.
Resaisine. Qua ratione vero pignora ablata restituerentur, docet nos Charta ann. circ. 1315. ex Chartul. S. Maglor. Paris. ch. 56 :
Le serjant fist la Resaisine en la meson dudit Lucas de la prise, qui faite y avoit esté par ledit serjant de S. Eloy, en mettant son gant à terre en signe de Resaisine de ladite prise.
saisinamhypothecam, quam habebat in bonis debitoris, mutavit in jus dominii et investituræ bonorum ejus. Ita Nomenclator idiotismi Leodiensis ad calcem Observat. Caroli Meani in Jus civile Leodiensium.