About

Menu

retrodecima

RETRODECIMA
, Idem quod mox Retrodecimum. Concilium Terraconense ann. circiter 1330. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 317 : Nonnulli etiam eorumdem (dominorum temporalium) Retrodecimam seu aliam certam partem de fructibus, quos homines ecclesiarum et locorum ecclesiasticorum colligunt cum maximis laboribus et expensis, ab ipsis hominibus invitis indebite exigunt et extorquent, in suarum periculum animarum. Statuta Synodalia Ecclesiæ Biterr. ann. 1375. ibidem col. 663 : Item fuit prohibitum clericis et maxime in sacris ordinibus constitutis, quod non emant undenos, Retrodecimas, nec possessiones laicas, cum talia sint in jure prohibita, et ex eis inter laicos scandalum oriatur. Vide Cario, Decima decimæ, et Redecima.

Saved

Recent