About
Menu

retrodecimum

RETRODECIMUM
, quasi Arrieredisme, forte idem quod Redecima, seu Decima decimæ. Prima Curia Generalis Catalaniæ Jacobi Regis Aragon. ann. 1291 : Nec solvere teneantur tertium, vel aliquam quantitatem, vel partem loco tertii, vel Retrodecimi. Vide in Retrocole.
Retrodecimum idem esse quod Redecima seu Decima decimæ confirmari potest ex veteri Charta Bernerii cujusdam laici, quam exscripsit Stephanotius tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 555 : Dimitto etiam hoc quod in terra de Jusgul habebam, id est, accipiebam decimam et retinebam meum Retrodecimum, dimitto ministerium hujus decimæ et dimitto Retrodecimum : omnia hæc dimitto, cum sex sextariis annonæ, quos accipiebam in area. Retinebam minutas annonas, milium, viciam et garropam, et de decima vini Retrodecimum. Vide Retrodecima.

Saved

Recent