ripuarii
Ruradictos scripsit : tametsi Frodoardus in Chronico ann. 923.
Ruramfluvium in
pago Ribuariostatuit. Sed et Browerus in Proparasceve Annal. Trevir. pag. 68. 95. 1. edit. ait, repertam inscriptionem veterem Caraduni, quod hodie
Caerdenvocant, viculo ad Mosellæ ripam sinistram, haud procul Monasterio, ex qua
Ripanos, horum fluviorum accolas, sub Romanis dictos colligit : VC. I. . . . . . . . . Ut ut sit, iidem videntur qui Riparioli apud Jornandem de Rebus Geticis pag. 118. et Francis æquiparantur in Lege Ripuar. tit. 22. Horum regio,
Pagus Ripuarius, Provincia Ripuaria, appellatur in eadem Lege tit. 31. § 3. 5.
Ripuaria, nude in Annal. Franc. Fuld. ann. 881 :
Trajectum et pagum Hasbannicum, totamque Ripuariam, etc.Adde Eginhardi Annales ann. 782. et Reginonem ann. 891.
Regio Ribuariorum,apud Wipponem in Conrado Salico pag. 429. Marianus Scotus ann. 875 :
Qui quoque Carolum Seniorem 8. Id. Octobr. bello in pago Meginense, nomine Ripuaria, non longe ab Andernach Castello juxta Rhenum pugnantem ultra. Est autem50000 superavit
Pagus Meginensistractus ille dictus hodie
Meienfeldt, ab oppido
Meienhaud procul Andernaco. Radevicus de Gestis Friderici lib. 2. cap. 13 :
His in Bajoaria peractis Fridericus Ribuariorum fines ingreditur, inferioresque regni partes peragrans, etc.Guntherus lib. 6. Ligurini :
Et lib. 7 :His bene compositis Ripuaria Cæsar in arva Tendit, et extremos Rheni percurrere fines Accelerat.
Chronicon Trudonense parte 1. lib. 2 :Saxones, et rigidi qui Norica rura coloni, Westfaliamque tenent, quos aut Ripuaria tellus, Aut cum Germanis Rhenum partita colonis Francia.
Est autem Ribuaria terra victualibus abundans, sub qua Comitatus Juliacensis aliorumque Principum fortalitia continentur.Et lib. 5. pag. 395 :
Quæ erant circa et ultra Mosam, et in Ripuaria, et circa Rhenum. Ducatus Ripuariorum,in
Gozelo Dux Ribuariorum,apud Wipponem in Conrado Salico pag. 424. Adde Vitam ejusdem Ludgeri num. 21. et vide Freherum lib. 2. Orig. Palat. cap. 8. et 9. et Lindenbrogii Glossarium.
RipuariosLatini, Galli
Rivesappellabant. Tractatus MS. de Torneamentis :
De par les Bretons, les Manceaux, de par les Rives et Hasbegnons,id est Ripuarii et Hasbanienses. Provinciale MS. :
S'ensuit les armes des Alemans et des Ruyers.Mox recensentur arma seu insignia Nobilium Ducatus Luxemburgensis. In alio
Riviersvocantur, ibique primo recensentur arma Comitatus Hollandiæ Comitum. Scribit Gollutus in Hist. Burgundiæ Sequanensis lib. 10. cap. 81. et 109. Duces Burgundiæ habuisse complures fæciales seu
Heraldos, quorum alii
Poihiers, alii
Ruyersdicti : eorum, qui
Poihiersvocabantur, munus versatum in Gallicis provinciis ; aliorum intra terras Imperii. Ita nempe
Poheros, Ducum Burgundiæ subditos, qui Gallice, contra
Ripuarios, qui Theutonice loquebantur, appellatos supra docuimus in voce Poheri. Vide Chapeavillum in Erardo a Marka Episcopo Leod. cap. 18. 19. et Ægidium Bucherium in Belgio Romano lib. 14. cap. 8.
Et per fines Ribuariorum Comitatus Moilla, Halt, Trahammolant, Masagowi.
Moilla, Haettra, Hammolant, Masagouwi, apud Pertz. cap. 5. Vide Zeuss. de popul. German. pag. 343. et Chronic. Gottwicense pag. 749.