About

Menu

risile

RISILE
, forte quod Rezeau dicimus, Reticulum, quo feminæ capillos continebant, de quo in Retiolum. Miracula S. Walburgis virg. num. 2 : Risile, quo super aurem orale confixerat, casu perdidit accidente. Medibardus de iisdem Miraculis lib. 2. apud Gretzerum in Episcopis Eystetensib. pag. 309 : Matronæ solicitatæPerditum restituitRisile, quod illa statimMisit ad Cœnobium,Conservaretur ut ubiHoc in testimonium.
Mabillonio sæc. 3. Benedict. part. 2. pag. 297. nota c. Risile vel Rasile videtur esse acus oblongior, qualem hodie usque gestant, inquit, mulieres Remenses ad caput scalpendum et crines discriminandos ; orali, id est, capitis tegumento, infigi solita.

Saved

Recent